utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050424

Charter Number: 00050424
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1199 - 1216
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus Testard dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et Altari Beate Marie in ecclesia Westmonasterii in puram et perpetuam elemosinam ad inven[i]enda luminaria coram predicto altari duodecim denariatas quieti redditus de terra quam Odo aurifaber de me tenet in villa Westmonasterii et que fuit Andree de Scaccario Ita quod custos prefati altaris qui pro tempore fuerit percipiet singulis annis per manum Odonis prefati vel heredum suorum de predicta terra absque contradictione et sine retinemento vel calumpnia mei vel heredum meorum prefatos duodecim denarios ad duos terminos anni in perpetuum scilicet ad Pascham vj denarios et ad Festum Sancti Michaelis vj denarios et libere et quiete integre et plenarie pacifice et sine diminutione predictum quietum redditum duodecim denariorum recipiet tanquam ex dono meo puram et perpetuam elemosinam Si vero predictus Odo vel heredes sui prefatum redditum xij denariorum custodi predicti altaris non reddiderit licebit predicto custodi altaris prefati predictam terram distringere et namas retinere donec ei totus prefatus redditus duodecim denariorum integre persolvatur Ego vero Ricardus Testard et heredes mei prefato altari Beate Marie totum predictum quietum redditum duodecim denariorum ut puram et perpetuam elemosinam warantizabimus in perpetuum contra omnes homines et omnes feminas Ut autem hec mea donatio et concessio rata sit et stabilis in perpetuum eam presenti scripto et sigilli mei appositione roboravi Hiis testibus Uliano Chendedut Magistro Simone de Londoniis Ludovico et Alexandro clericis de Scaccario Odone aurifabro tunc preposito Westmonasterii Henrico Sumer Petro de Ely Eduuardo filio Odonis Ricardo filio Edmundi Roberto de Crokesleg Stephano de Berking Gerardo coco Wimundo pistore Galfrido de Cruce Gaufrido Cuttelebatte Willelmo pistore Nicholao de cellario Thoma filio Pavie Willelmo Noel Johanne cancellario et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter