utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050425

Charter Number: 00050425
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et [futuri quod ego Odo aurifaber] dedi et concessi [et hac presenti] carta mea confirmavi Deo et altari Sancte Marie de Westmonasterio viginti denariorum redditum per annum de mes[agio] meo quod teneo in villa Westmonasterii et jacet inter masagium Andree de Scaccario et domum que fuit Ricardi de Medmeham scilicet ad Pascham [quinque] denarios et ad Festum Sancti Johannis Baptiste quinque denarios et ad Festum Sancti Michaelis quinque denarios et ad Natale Domini quinque denarios Et e[go] Odo et heredes mei warantizabimus predictum redditum predicto altari contra omnes homines et omnes feminas et si warantizare non poterimus faciemus rationabile [escambium predicto altari] ad valentiam [predicti redditus Et pro hac don]atione concessione et warantizatione et carte mee confirmati[one Robertus de Mulesham pre]centor Westmonasterii dedit [mihi quadraginta solid]os esterlingorum Hiis testibus Ricardo de Dol Rogero Enganet Henrico Sumer Ricardo Testard Ada de Westmonasterio Nicholao filio Gaufridi Johanne filio Edwardi Stephano [de Ber]king Petro de Wandene Wimundo pistore Gaufrido de Cruce Thoma vinitore Willelmo Noel Pagano Dobbe et toto halimoto de Westmonasterio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter