utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050426

Charter Number: 00050426
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1199 - 1216
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus Testard dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi pro anima patris mei et salute anime mee et omnium parentum meorum Deo et altari Beate Marie in ecclesia Westmonasterii ad luminaria invenienda duas solidatas redditus in villa Westmonasterii de terra quam Odo aurifaber tenet de Willelmo de Legha in feodo quas ego Ricardus percipere solebam a predicto Odone Habendas et tenendas et percipiendas a sepedicto Odone et heredibus suis ille qui pro tempore fuerit custos eiusdem altaris ad duos anni terminos scilicet ad Pascham duodecim denarios et ad Festum Sancti Michaelis duodecim denarios Et ut hec mea donatio et concessio et carte mee confirmatio rata sit et stabilis permaneat eam sigilli mei appositione corroboravi Hiis testibus Ricardo de Dol Uliano Chesned Ludovico Alexandro clericis de Scaccario Henrico Sumer Ricardo filio Edmundi Adam de Westmonasterio Stephano de Berking Roberto de Crokesl Thoma vinitore Willelmo pistore Martino filio Ricardi Laurentio Muschat et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter