utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050435

Charter Number: 00050435
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1199 - 1216
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant [presentes et futuri] quod ego Roe[isia la custerere et ego Radulfus Mauduit dedi]mus et conc[essimus et presenti] carta nostra confirma[vimus post decessum nostrum Deo et altari Beate Marie] ecclesie W[estmonasterii ad lu]minarium inveniendum pro anima [Regis Henrici et pro salute animarum] nostrarum unum masagium cum pertinenciis in villa Westmonasterii quod t[enuimus de Gerardo de Miggeham] scilicet masagium quod est inter domum lapideam Rogeri Engan[et et terram Petri de Wand]ene et quod idem Gerardus nobis dedit et concessit et carta sua confirmavit [pro donatione] sex marcarum in gersummam Habendum et tenendum Deo et eidem altari libere et [quie]te integre et plenarie in perpetuum sine omni calumpnia nostri vel heredum nostrorum per liberum servicium [quatuor] solidorum reddendorum Rogero Enganet ad iiij terminos anni scilicet ad Natale Domini xij denarios et ad Pascham xij denarios et ad Festum Sancti Johannis Baptiste xij denarios et ad Festum [Sancti M]ichaelis xij denarios Et de predicto me[sagio sin]gulis annis persolvemus predicto altari quatuordecim [denarios] ad duos anni terminos scilicet ad Pascham septem denarios et ad Festum Sancti Michaelis septem denarios [Hanc autem d]onationem et concessionem donavimus et concessimus pro salute anime Regis Henrici [et animarum nostrarum] Et ut hec nostra dona[tio et con]cessio rata sit et stabilis permaneat [eam sigillorum nostrorum] appositione corroboravimus Hiis testibus Henrico Sumer Od[one aurifabro] Ricardo Testard Stephano de Berking Gaufrido de Cruce Wimundo pistore [Johanne filio Edw]ardi Nicholao filio Gaufridi Petro de Wandene Thoma vinitore [Ricardo filio Edmundi et mult]is aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter