utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050436

Charter Number: 00050436
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1085 - 1100
Date Type: Assigned
Resource Link(s): British History Online
map View Map
Charter:
Ego Goffridus de Magna Villa pro anima mea et pro anima coniugis mee Athelais in claustro Sancti Petri sepulte que etiam iuxta eam sepeliendus sum pro animabus quoque filiorum filiarumque mearum dedi Sancto Petro Westmonasterii maneriolum quod iuxta ecclesiam eius habebam scilicet Eye in perpetuam hereditatem sicut illud umquam melius tenui Et hoc donum Deo et Sancto Petro cum uxore mea Lecselina concessione filii mei Willelmi quem mihi heredem facere disposui quos etiam huius elemosine participes fieri per omnia volo super altare predicti Apostoli Petri presentavi in presentia Gisleberti abbatis et monachorum et multorum militum meorum et suorum et continuo per Radulfum de Hairun de predicto manerio Sanctum Petrum saisiri feci Huius igitur concessionis testes sunt Hugo Maskereal Rogerius frater eius Willelmus filius Martelli Richerius Radulfus de Hairun Goiffridus nepos eius Willelmus nepos Turaldi Goffridus miles eius Leuricus Cnivet Goffridus et multi alii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter