utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050441

Charter Number: 00050441
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1199 - 1216
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Johannes filius Edwardi de Westmonasterio dedi et concessi et omnino quiete clamavi de me et heredibus meis Deo et Beate Marie et ecclesie Sancti Petri Westmonasterii septem solidatas et octo denariatas redditus in villa Westmonasterii scilicet quinque solidatas quas fratres de Sancto Jacobo solebant mihi reddere de una acra terre et dimidia que includitur intra atrium ipsorum fratrum et duas solidatas de uno prato per manus eorundem fratrum quas Hugo filius Roberti fabri solebat michi reddere cum secularis esset postea factus frater eiusdem loci et octo denariatas quas Robertus de Crokeslega solebat mihi reddere de terra quam emit de Magistro Ernaldo Postard in eadem villa Habendas et tenendas eidem ecclesie libere et quiete de me et heredibus meis ad luminaria invenienda vel ad alios usus utiles et necessarios altaris Beate Dei Genitricis Marie in eadem ecclesia juxta quod procurator eiusdem altaris melius vel utilius disposuerit et percipiendas ad eosdem terminos quos ego Johannes percipere solebam scilicet septem solidatas de predictis fratribus ad quatuor terminos anni ad Natale Domini viginti et unum denarios et ad Pascham viginti et unum denarios et ad Festum Sancti Johannis Baptiste viginti et unum denarios et ad Festum Sancti Michaelis viginti et unum denarios et octo denarios de Roberto de Crokesleg vel heredibus suis ad duos terminos anni scilicet ad Pascham quatuor denarios et ad Festum Sancti Michaelis quatuor denarios Ego autem Johannes et heredes mei warantizabimus predictum redditum septem solidorum et octo denariorum procuratori predicti altaris qui pro tempore fuerit et ei solvendum juxta terminos suprascriptos Et pro hac donatione et concessione et quieta clamacione recepi per manus Roberti de Mulesham tunc eiusdem ecclesie precentoris sex marcas et dimidiam argenti Et ut hec mea donatio et concessio et quieta clamatio rata permaneat eam sigillo meo corroboravi Hiis testibus Ricardo de Dol Odone aurifabro Ludovico clerico Henrico Sumer Ricardo filio Edmundi Gaufrido de Cruce Roberto de Crokesl Stephano de Berking Gervasio portitore Nicholao de celario Ada de Ecclesia Laurentio Muschat et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter