utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050444

Charter Number: 00050444
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1199 - 1216
Date Type: Assigned
Resource Link(s): British History Online
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Nicholaus filius Galfridi filii Fredesent dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi pro salute anime mee et animarum antecessorum meorum Deo et altari Beate Marie Westmonasterii ad luminaria eiusdem altaris administranda in puram et perpetuam elemosinam redditum duodecim denariorum sive vixero sive moriar singulis annis finabiliter percipiendum in villa Westmonasterii apud Langedic per manum Walkelini servientis elemosinarii vel heredum suorum eisdem terminis quibus prefatus Walkelinus annuatim mihi reddere consuevit scilicet ad Pascham sex denarios et ad Festum Sancti Michaelis sex denarios Sciendum est preterea quod totum feudum illud quod prefatus Walkelinus de me tenet juxta Langedich et quicquid de predicto feudo provenire poterit in auxilio vel relevio vel homagio vel in omnibus aliis rebus hoc totum Deo et altari Beate Marie et conventui Westmonasterii inperpetuum concessi absque omni contradictione vel retenemento mei vel heredum meorum Ut autem hec mea donatio et concessio stabilis et rata permaneat eam presentis scripti testimonio et sigilli mei appositione roboravi Hiis testibus Alexandro et Salomone presbiteris Ada nepote episcopi Lodovico clerico de Rokingham Odone aurifabro Eustachio pictore Nicholao de cellario Ada Galfrido Radulfo et Johanne servientibus ecclesie Johanne filio Edwardi Willelmo de infirmario Herewardo scriptore Galfrido de Cruce et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter