utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050448

Charter Number: 00050448
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1199 - 1216
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes gentes quod ego Johannes Alius Edwardi quondam prepositi ville Westmonasterii concessi et presenti carta mea confirmavi Lucie uxori Ricardi de Berking dimidium illud mesuagium quod Galfridus presbiter tenuit in villa de Westmonasterio cum pertinentiis suis habendum et tenendum sibi et heredibus suis de me et heredibus meis libere et quiete bene et in pace et honorifice in perpetuum Reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis duos solidos pro omni servitio quod ad me vel heredes meos pertinet ad duos terminos anni ad Pascha videlicet xij denarios et ad Festum Sancti Michaelis totidem salvo servitio abbatis scilicet quod predicta Lucia et heredes sui invenient singulis annis predicto abbati unum hominem per unum diem ad fenum suum levandum vel ad blada sua colligenda ad cibum ipsius abbatis in eadem villa pro omni servitio et exactione Et sciendum est quod prefatum dimidium mesuagium iacet in vico versus Tothell inter aliam medietatem eiusdem mesuagii quam Adam de Suneber tenet et terram quam Wlviva lotrix tenuit Concessi et confirmavi predicte Lucie et heredibus suis totam terram illam quam predictus Galfridus presbiter tenuit de Avicia de Langedich tenendam de me et heredibus meis hereditarie per servicium sex denariorum annuatim reddendorum pro omni servitio scilicet ad Pascha tres denarios et ad Festum Sancti Michaelis tres denarios Ego vero Johannes et heredes mei warantizabimus predicte Lucie et heredibus suis totum prenominatum tenementum contra omnes homines et omnes feminas Pro hac autem concessione et confirmatione mea dedit mihi predicta Lucia unum bisanzium de gersuma Et ut hec mea concessio et confirmatio stabilis et rata futuris permaneat temporibus eam presenti scripto cum sigilli mei appositione roboravi Hiis testibus Ricardo de Dol tunc senescallo Odone aurifabro tunc preposito Henrico Sumer Galfrido camerario Roberto de Crockesl Adam nepote episcopi Wimundo pistore Alexandra de Eia Galfrido de Cruce Ricardo filio Eadmundi Alexandra Fundur Simone pictore Galfrido de Claig et Roberto Claig Hugone Chanter Nicholao de Cellario Johanne Parmentario et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter