utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050449

Charter Number: 00050449
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1199 - 1216
Date Type: Assigned
Resource Link(s): British History Online
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Johannes Alius Edwardi dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Isabelle uxori Roberti Mauduit domini regis camerarii septem solidatos et octo denariatos redditus in villa Westmonasterii Illos videlicet septem solidos et octo denariatos de quibus Juliana que fuit uxor Ade de Sunneburia tenebatur solvere michi et heredibus meis annuatim quatuor solidos et duos denarios ad quatuor anni terminos pro feodo quod tenuit de me in Westmonasterio et quod iacet in vico de Tothull inter terram que fuit Magistri Willelmi de Hameslape et terram Willelmi palmarij et illos tres solidos et sex denarios de quibus Willelmus le Wallere tenebatur solvere mihi et heredibus meis annuatim decem et octo denariatos ad quatuor terminos et de quibus Edricus de Gardino tenebatur solvere michi et heredibus meis annuatim decem et octo denariatos ad quatuor terminos et de quibus Martinus Smud tenebatur solvere michi et heredibus meis annuatim sex denariatos ad quatuor terminos pro feodis que predicti Willelmus le Wallere et Edricus de Gardino tenuerunt de me in Westmonasterio et jacent in eodem vico de Tothull inter terram predicti Roberti Mauduyt et terram Rogeri Fot et pro feodo quod predictus Martinus Smud tenuit de me in eodem vico et iacet inter terram predicti Rogeri Fot et terram Gervasii de Coquina Quos septem solidos et octo denariatos predicta Isabella et heredes sui tenebunt de me et heredibus meis plene et integre libere et quiete pacifice et honorifice reddendo inde annuatim michi et heredibus meis duos denariatos ad duos anni terminos scilicet ad Pascham unum denariatum et ad Festum Sancti Michaelis unum denariatum pro omni servicio et exactione Et sciendum est quod predicta Isabella poterit facere heredem suum de quocumque vel de quacumque voluerit de prenominatis septem solidis et octo denariatis per annum aut illos dare vel assignare ubicumque voluerit sive in religione sive extra religionem salvo servitio predictorum duorum denariatorum michi et heredibus meis Hunc autem predictum redditum ego Johannes et heredes mei warantizabimus prenominatis Isabelle et heredibus suis vel ubicumque dederit vel assignaverit et contra capitales dominos et contra omnes gentes per predictum servicium Et si forte contigerit quod predicta Isabella vel heredes vel assignati sui in dampnum inciderint pro decem et septem denariatis quos ego Johannes et heredes mei solvere tenemur annuatim elemosinario ecclesie Westmonasterii pro predictis feodis concedo quod predicta Isabella vel assignati sui recipiant de feodo quod Lucia de Berking tenet de me in eodem vico de Tothull quantum predicto elemosinario de predictis decem et septem denariatis per defectum mei vel heredum meorum reddiderint Hanc vero donationem et concessionem et presentis carte mee confirmationem feci prenominate Isabelle pro servicio suo et pro sex marcis argenti quas in gersummam michi dedit Hiis testibus Roberto Mauduit domini regis camerario et Henrico Foliot Radulfo Basset Johanne filio Willelmi Ricardo de Dol tunc temporis senescallo Odone aurifabro Henrico Sum[er] Ricardo Testard Johanne fratre eius Roberto de Rokingham Gaufrido de Cruce Stephano de Berking Ricardo filio Edmundi et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter