utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050451

Charter Number: 00050451
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1199 - 1216
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Johannes filius Edwardi petitione et assensu Cecilie matris mee pro anima patris et matris mee et omnium antecessorum meorum dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et altari Beate Virginis Marie Westmonasterii ad luminaria eiusdem altaris administranda singulis annis quatuor solidorum redditum in villa Westmonasterii juxta Tothell de Willelmo palmario et totum servitium eiusdem Willelmi quod ad me pertinet absque omni reclamatione mei vel omnium heredum meorum liberum in perpetuum Ita quod custos predicti altaris de hiis iiij solidis sex denariis mihi singulis annis pro omni servitio reddet Et sciendum quod ego Johannes et heredes mei prefatum redditum prefato altari warantizabo contra omnes homines et omnes feminas Ut autem hec donatio mea stabilis et rata permaneat eam presenti scripto et sigilli mei appositione roboravi Hiis testibus Alexandro capellano Ricardo Testard Adam nepote episcopi Galfrido de Cruce Ivone de Medmeham Laurencio Muschet Ricardo filio Ranulfi Stephano de Berking Nicholao de cellario Adam Galfrido Radulfo et Johanne servientibus ecclesie et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter