utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050466

Charter Number: 00050466
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1200 - 1213
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Celestria que fui uxor Danielis de Aqua de Aldeham assensu et uoluntate Thome filii mei concessi et quiete clamavi de me et heredibus meis sine omni retenemento Thome de Camera et heredibus suis unum mesagium et quinque acras terre cum pertinentiis in Aldeham scilicet tres acras que iacent ante portam predicti mesagii et duas acras que jacent a latere predicti mesagii et totum ius et clamium quod habui in predicta terra habendum et tenendum ipsi Thome et heredibus suis bene et in pace libere et quiete integre et plenarie inperpetuum sine omni retenemento vel calumpnia de me vel heredibus meis et sine omni servitio reddendo quod pertineat ad me vel heredes meos Ego autem totam predictam terram coram tota curia Westmonasterii abjuravi cum Thoma filio meo Pro hac autem concessione et quieta clamantia inperpetuum predictus Thomas dedit mihi et Thome filio meo sexaginta et quinque solidos esterlingorum Et ut hec concessio et quieta clamantia rata et stabilis permaneat eam sigilli mei appositione corroboravi Hiis testibus Ricardo de Dol tunc senescallo Westmonasterii Gaufrido Picot Alexandro capellano de Aldeham Waltero de Grenef Odone aurifabro de Westmonasterio Gaufrido camerario Roberto de Krokel Waltero Marescallo Bartholomeo hostiario Roberto de Bosco de Aldeham Phylippo de Camera Ada de Bosco Radulfo clerico et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter