utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050472

Charter Number: 00050472
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1199 - 1216
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Alanus de Hulle dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Thome filio Gileberti de Maperteshale pro homagio et servitio suo totum illud mesuagium quod Christiana mater mea tenuit de feodo meo in Stithenach et gardinum cum omnibus suis pertinentiis sicut fossatum circuit et croftam similiter cum omnibus pertinentiis suis que jacet inter predictum mesuagium et domum Ingoldi filii Rogeri et redditum septemdecim denariorum cum omnibus pertinentiis suis quem mihi idem Ingoldus reddidit annuatim et duas acras juxta viam ecclesie que abutant in Livdane et illas duas acras cum pertinentiis suis que abutant super brueram et vocantur Longe Acre et sex acras in cultura que est inter Cureswell et Slittemere et totam parvam gravam cum pertinentiis que est ante portam meam que vocatur Rodingge et totam illam croftam que vocatur Songerescroft cum omnibus pertinentiis suis scilicet de divisa que tendit versus predictam gravam apud austrum Habendum et tenendum de me et de heredibus meis sibi et heredibus suis vel cuicumque iamdictum tenementum cum prefato redditu assignare voluerit libere et quiete et hereditarie Reddendo inde annuatim mihi vel heredibus meis duodecim denarios ad duos terminos anni scilicet ad Pascha sex denarios et ad Festum Sancti Michaelis sex denarios pro omni servitio et exactione et consuetudine salvo tamen modo servicio domini regis quantum pertinet ad tantum tenementum eiusdem feodi in villa de Stithenach Pro hac etiam donatione et confirmatione dedit mihi predictus Thomas decem marcas argenti in gersumam Et ego predictus Alanus de la Hulle et heredes mei warantizabimus predicto Thome filio Gileberti et heredibus suis vel cuicumque assignare voluerit totam prenominatam terram cum pertinentiis suis et cum predicto redditu contra omnes homines et omnes feminas Et ut carta ista firma sit et stabilis sigillo meo corroboravi Hiis testibus Domino Johanne de Meperteshale Domino Petro de Well Henrico filio Gileberti Deodato de Pullehangre Roberto Taylepast Galfrido de Pullehangre Hugone de la Mote Nicholao filio Rogeri Jordano filio Albrici Osberto palmero Nicholao Hachel Henrico de Brant Thoma fratre eius Amaurico de Boxe Helia de Stent Roberto filio eius Galfrido de Mand Deodato le Charpenter Ada de Pettesho et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter