utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050481

Charter
Charter Number: 00050481
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Promise
Date: 1197
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Sancte Matris Ecclesie filiis ad quos presens scriptum peruenerit Iuliana abbatissa ecclesie Sancti Iohannis Baptiste de Godestowe et totus eiusdem loci conuentus eternam in Domino salutem Quia malignantis mundi calumpnie multipliciter excrescunt et mendaces plerumque ut nec uera dicentibus credatur promissionem quam uiris uenerabilibus abbati et conuentui Westmonasterii fecimus super pensione ecclesie de Bloccesham nobis a prefato conuentu in perpetuam elemosinam concesse scripto duximus corroborandam Nouerit itaque uniuersitas uestra nos unanimi assensu totius capituli nostri spontanea uoluntate concessisse et firmiter ac fideliter in uera fide et Christiana securitate promisisse predicto abbati et conuentui Westmonasterii quod de ecclesia de Bloccesham quam ipsi nobis in perpetuam elemosinam caritatiue concesserunt singulis annis sacriste Westmonasterii ad luminare magni altaris eiusdem ecclesie nomine pensionis quinque marcas argenti persoluemus ad duos terminos uidelicet infra octauas Festiuitatis Omnium Sanctorum duas marcas et infra octauas Pentecostes duas marcas et dimidiam Promisimus etiam eis in bona fide pura et simplici conscientia coram Deo prestito etiam iuramento per os et manum Waleramni capellani nostri in uerbo ueritatis in animas nostras sacrosanctis euangeliis ab eodem inspectis quod nunquam apud aliquem uel aliquos per nos uel per interponitam personam artem aliquam fraudis uel ingenii queremus ut predicta ecclesia Westmonasterii prenominate pensionis ecclesie de Bloccesham diminutionem aliquam incurrat uel alienationem uel quo minus prefatus conuentus per manum sacriste sui predictum redditum ad statutos terminos integre et absque detentione et occasione percipiat sed omnem operam dabimus quatinus pacis et concorde bonum quod inter nos et prenominatam ecclesiam Westmonasterii consilio magnorum uirorum initiatum est debita semper in Domino stabilitate subsistat Et ut hec nostra promissio debita fide et omnimoda securitate compleatur eam presenti scripto et sigillo ecclesie nostre communiuimus Hiis testibus Domino Hugone abbate Abbendonie et Nicholao et Ricardo monachis et capellanis eius Waleramno capellano qui hanc promissionem iuramento firmauit Iohanne de Kensinton et Henrico de Kensinton fratre eius Marino clerico domine regine Godefrido de la Den Willelmo de Haggehurst Roberto de Clere Magistro Ernulfo Postard Magistro Simone de Bareswrde Teodbaldo senescallo Westmonasterii Radulfo de Septem Fontibus et Henrico fratre eius et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter