utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050485

Charter Number: 00050485
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1199 - 1216
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus filius Eduuardi dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et Beate Marie et abbati et conventui Westmonasterii ad usus et utilitatem elemosinarie eiusdem ecclesie sex acras terre cum omnibus pertinentiis suis in villa de Claigate quas Hubertus tenuit in eadem villa Que scilicet sex acre iacent a terra quam elemosinarius tenet de feodo quod fuit Guleberti in eadem villa versus occidentem Habendas et tenendas de me et heredibus meis inperpetuum libere et quiete integre et plenarie absque alicuius reclamatione reddendo inde michi vel heredibus meis elemosinarius qui pro tempore fuerit singulis annis octodecim denarios pro omni servicio et exaccione seculari ad duos terminos anni scilicet ad Festum Sancti Michaelis novem denarios et ad Pascha novem denarios Ego autem predictus Rogerus et heredes mei warantizabimus predictam terram cum omnibus pertinentiis predictis abbati et conventui et eorum elemosinario qui pro tempore fuerit per predictum servicium octodecim denariorum contra omnes homines et feminas inperpetuum Pro hac autem donatione et concessione et huius carte mee confirmatione dederunt michi predicti abbas et conventus per manus Petri monachi tunc temporis elemosinarii viginti quinque solidos sterlingorum et octo denarios in gersummam Et ut hec donatio et concessio et presentis carte mee confirmatio rata et stabilis permaneat inperpetuum eam sigilli mei appositione roboravi Hiis testibus Ricardo de Dol tunc senescallo Westmonasterii Willelmo de Brademere Willelmo Pichot Odone aurifabro de Westmonasterio Stephano de Berkinge Ricardo filio Edmundi Roberto de Crokesl Hamundo de Laburgh Roberto le Brutun Hugone Stuth Alano de Drapier et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter