utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050486

Charter Number: 00050486
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1199 - 1216
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Hugo filius Ingulfi dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et ecclesie Westmonasterii et monachis ibidem Deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam dimidiam acram terre in Sudlamhee que jacet iuxta terram Walteri le bracur in terra que vocatur Hida ad entrahendum cursum aque de Winterburne usque ad Tamisiam Habendam et tenendam de me et heredibus meis bene et in pace libere et quiete integre et plenarie inperpetuum absque omni seculari servicio et exactione Et ego Hugo et heredes mei warantizabimus et aquietabimus predictam dimidiam acram [versus] dominum fundi et versus omnes homines Et pro hac donatione et concessione et carte mee confirmatione abbas et conventus dederunt michi duas marcas argenti Hiis testibus Willelmo Eliensi domini regis tesaurario Magistro Benedicto Gocelino marescallo Willelmo de Neketon Reginaldo de Cronhull Thoma de Chimilli Rogero Foliot Uliano Cheinduit Pentecoste de Wendlswrth Amauricio Jacobo ostiario Nicolao filio Galfridi et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter