utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00051248

Charter Number: 00051248
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1124 - 1134
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Herbertus abbas Westmonasteriensis et Edwius prior eiusdem loci venerabili priori Wigornie Warino et domino Uhtredo cantori ceterisque fratribus ecclesie eiusdem salutem in Christo et perpetuam pacem Sciatis istum fratrem nostrum et monachum ad nos venisse et causam recessurus sui de Malvernia sicut nobis videtur rationabiliter ostendisse Nos rei veritatem ex integro necdum agnoscentes remittimus eum iterum ad vos a quibus ad nos venit rogantes humiliter vestram pietatem et misericordiam ut illum fratrem et amicabiliter tractetis et diligatis donec ego ipse ad provinciam veniam Si illi bonum fuisset sicut fratrem nostrum ecclesie nostre professum humiliter et benigne retineremus sed dixit nobis quoddam opus scilicet missale apud vos incepisse et antequam ad Malverniam rediret sua voluntate perficeret Quoniam eum vestre pietati et caritati commendamus donec causa eius recessionis a fratribus vestris Malvernie plenius per vos sciamus Et si antequam ad provinciam iero vero illius cordi Deus inspiraverit do[ctrinamen]tum redire precipio per sanctam obedientiam ut fraternaliter et amicabiliter recipiatur laudando Creatorem qui ovem suam reduxit ad gregem Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter