utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00090072

Charter Number: 00090072
Cartulary Title: Stoke-by-Clare Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1192 - 1193
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes permissione divina Norwicensis ecclesie minister salutem in Domino licet universis nobis subiectis in hiis que ad nos pertinent sua iura conservare debeamus ex pastoratus tamen nostri officio viris religiosis qui ad frugem melioris vite confugientes conversacionis arcioris viam elegerunt elemosinas et beneficia que eis fidelium largicione sunt collata attencius confirmare et ipsos in iustis possesionibus suis episcopali auctoritate tueri et fovere tenemur ut exclusa temerarie presumpcionis et vexacionis iniuria divinis obsequiis liberius intendant Ea propter ad omnium volumus pervenire noticiam nos episcopali auctoritate donasse et confirmasse dilectis in Domino filiis monachis Beccensibus apud Stok in monasterio Sancti Iohannis Baptiste Deo servientibus ecclesias et beneficia que temporibus predecessorum nostrorum ab eisdem possedisse cognovimus Hec autem propriis duximus exprimenda vocabulis scilicet monasterium Sancti Iohannis Baptiste de Stok cum pertinenciis suis [] ita quod ipsi monachi de sacerdote ydoneo in eadem ecclesia ministraturo cum opus fuerit semper provideant ecclesiam de Clara integre cum pertinenciis suis ecclesiam de Buris cum pertinenciis suis ecclesiam de Gaisle cum pertinenciis suis ecclesiam de Huneden cum pertinenciis suis et totam terram quam Iohannes filius Edwardi tenuit quondam quam eciam in presencia bone memorie Willelmi episcopi Norwicensis predecessoris nostri eisdem monachis resignavit sicut in auctentico ipsius continetur et omnes decimas eiusdem terre tam minores quam maiores ecclesiam de Caveham cum pertinenciis suis ecclesiam de Trillawe cum pertinenciis suis ecclesiam de Reda cum pertinenciis suis ecclesiam Sancti Andree de Burewelle cum pertinenciis suis ecclesiam de Cremplesham cum pertinenciis suis Preterea donavimus dictis monachis de Stok et auctoritate episcopali confirmavimus omnes decimas maneriorum comitis de Clara tam in Norfolch quam in Suffolch scilicet de dominico de Clara et de Huneden et de Deseninges et de Caveham et de Wirham et de Bertune et de Welles tam minores quam maiores omnium rerum de quibus decima debet dari quicumque de ipsis dominicis tenuerit et omnes elemosinas quas barones dominorum Clare seu quilibet alii fideles prefatis monachis contulerunt tam in terris quam in decimis redditibus pratis nemoribus et aliis rebus ex dono Ernaldi de Nazanda unum hospitem in villa de Clara [] Hec autem omnia et alia que in presenciarum canonice possident vel que futuris temporibus annuente Domino in episcopatu Norwicensi iustis modis poterunt adipisci eis firma constare et confirmata fore volumus salvo in omnibus honore obediencia et reverencia sancte Norwicensis ecclesie Districcius eciam inhibemus ne quis hanc nostre donacionis et confirmacionis paginam infringere vel contra eam ausu temerario venire presumat Eam autem servantibus et predictis monachis bona conferentibus sit pax et salus eterna Datum anno ab Incarnacione Domini mcxcii Testes Gaufridus et Rogerus archidiaconi et alii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter