Charter Document - 00090108
Charter Number: 00090108
Cartulary Title: Stoke-by-Clare Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1190 - 1192
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Stoke-by-Clare Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1190 - 1192
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Ricardus Dei gracia Lundoniensis ecclesie minister omnibus sancte matris ecclesie filiis per episcopatum Lundoniensem constitutis eternam in Domino salutem Cum ad omnes Christiane religioni subiectos caritatis latitudo diffu[n]datur et singulis ac universis temporalia simul et spiritualia bona pastoralis officii sollicitudine communicare teneatur hos tamen in visceribus caritatis arcius commendatos habere nos convenit qui mundum cum suis pompis relinquentes carnem suam cum viciis et concupiscenciis iugiter crucifigunt et Domino seipsos holocaustum offerunt Hiis profecto necesse est cum pro divinis obsequiis quibus addicti sunt ad seculares occupaciones respectum vel delectum non habeant ut eis in hiis sine quibus humana vita non ducitur uberius provideatur ne quod absit ob defectum exteriorum a propositi sui studeo vacillare cogantur Attendentes igitur honestam conversacionem dilectorum in Christo filiorum nostrorum monachorum de Stokes et fervens quod habent in religione propositum ob hoc eciam forcius inclinati quod se et sua cunctis in caritate petentibus prout exigit situs loci passim exponunt ad uberiorem domus ipsius sustentacionem et pauperum et peregrinorum suscepcionem ecclesiam de Taxtede cum fructibus et obvencionibus et omnibus pertinenciis suis illis habend et in usus proprios imperpetuum convertendam concedimus et episcopali qua fungimur auctoritate confirmamus sicut eam unquam melius vel plenius habuerunt et tenuerunt tempore bone memorie G[ileberti] episcopi predecessoris nostri salvo per omnia iure ecclesie Beati Pauli Londoniensis Idem vero monachi consuetudines episcopales sustinebunt et ecclesie competenter in ornamentis providebunt Ut igitur hec nostra concessio perpetue firmitatis robur optinere valeat eam pagine presentis inscripcione pariterque sigilli nostri testimonio duximus roborandam Hiis testibus magistro Petro de Waltham Ricardo de Windeshore et aliis