utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00110104

Charter Number: 00110104
Cartulary Title: The Cartulary of Newnham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1273
Date Type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Ricardus miseracione diuina Linc episcopus salutem in domino sempiternam Cum dilecti in Christo filii prior et conuentus de N medietatem ecclesie de Wutton quam nuper optinuit magister Johannes de Houghton ex gratia sedis apostolice sint assecuti et nobis ob dicte sedis reuerenciam permittentibus ipsius possessionem ingressi sic tamen quod vicario qui pro tempore ministrabit in ipsa de prouentibus ipsius seu pertinentibus ad eandem ad sui sustentacionem congrua porcio assignetur nos facta diligenti inquisicione per viros fide dignos et iuratos ad mandatum nostrum per dilectum in Christo filium J archidiaconum Oxon in quibus porcionibus vicaria predicta consistere possit usque ad valorem annuum decem librarum ipsam de expresso consemsu et voluntate dictorum prioris et conuentus ordinauimus in forma inferius annotata ac dilectum in Christo filium Nicholaum de Wutton presbiterum ad ipsorum presentacionem ad ipsam admisimus et perpetuum vicarium instituimus in eadem ordinamus quod dictus vicarius et successores sui qui pro tempore fuerunt habeant aream illam cum omnibus edificiis superedificatis et aliis pertinenciis suis quam dicti prior et conuentus emerunt a Willelmo Bernard de Wutton sic tamen quod ipsam aream liberam faciant et reddant a secta curie redditu et omni seruicio ac actione seu peticione temporali seu mundiali imperpetuum item quod vicarii qui pro tempore erunt habeant totum alteragium videlicet omnimodas oblaciones obuenciones prouentus et decimas tocius parochie exceptis decimis garbarum et feni ac homagii et reditibus preter decimas maiores dominicorum et feodi de Hoo quod fuit domini Johannis de Traylli quas vicario et successoribus ipsius et in vicariam ipsam ordinamus et assignamus Item ordinamus eisdem vicariis duodecim acras terre dominice porcionis illius quam tenuit magister Johannes ultimus rector eiusdem ita quod in quolibet campo quatuor acras habeant necnon unam acram et dimidia prati in Smethemade Ordinamus eciam quod vicarius et successores sui sinodalia soluant et procuracionem archidiacono debitam in quantitate pecunie consueta videlicet septem s et sex denarios quod ei archidiaconus qui pro tempore fuerit pocius elegerit procurari in esculentis et poculentis quam predictam summam pecunie recipere tunc in domibus dictorum religiosorum recipiatur et procuretur ibidem ita quod si in procurando eundem oportet maiores expensas facere quam se extendit quantitas supradicta id quod excedit soluant religiosi memorati cum onere ministrandi eidem et prouidendi sibi de necessariis recepturi a dicto vicario termino prefatos septem s et sex d racione procuracionis supradicte Ordinamus insuper quod dicti religiosi reparent et reedificent sumptibus suis cancellum ecclesie predicte perpetuis temporibus quociens opus fuerit quod que hac vice tamen suppleant sufficienter omnes defectus si qui sunt librorum et ornamentorum ita quod futuris temporibus vicarii qui pro tempore fuerint hoc facere teneantur extraordinaria vero onera seu prestaciones quoscumque nomine censeantur agnoscant perpetuo religiosi predicti pro duabus partibus et vicarii pro tercia ad quorum perpetuam memoriam huic scripto in modum cirograffi confecto cuius una pars sigillata est prioris et conuentus sigillo residebit penes vicarium et alia pars penes dictos religiosos transcripto ipsius de verbo ad verbum in matriculis nostris annotato sigillum nostrum fecimus apponi Datum apud Bokeden ix kalendis Septembris anno domini millesimo CCLXX tercio et pontificatus nostri quintodecimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter