utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00110109

Charter
Charter Number: 00110109
Cartulary Title: Cartulary of Newnham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1260 - 1261
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Anno domini millesimo cc sexagesimo in ecclesia beati Pauli Bed die sancti Hillarii controuersia inter priorem et conuentum de N ex parte una et Robertum perpetuum uicarium ecclesie de Kerdyngton ex altera super sinodalibus dicte ecclesie et decimis cuiusdam molendini ad uentum in parochia de Kerdingt de nouo constructi coram magistro Petro de Audham archidiacono tunc Bed hoc amicabili fine quieuit uicelicet quod dicti prior et conuentus synodalia dicte ecclesie soluent de cetero ac idem uicarius nomine uicarie sue medietatem dictarum decimarum percipiet reliquam uero medietatem pro tribus solidis annuis eisdem priori et conuentui ad duos anni terminos ad Pascha scilicet et ad festum omnium sanctorum pro equalibus portionibus quamdiu dictum molendinum steterit et decimas inde perceperit nomine firme retinebit ita tamen quod si in aliquo terminorum predictorum per quindecim dies in solutione dicte firme cessauerit ex tunc cadat a iure ipsas decimas quas ei nomine firme concessimus ulterius percipiendi In cuius rei testimonium []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter