utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00110135

Charter 00110135
Charter Number: 00110135
Cartulary Title: Cartulary of Newnham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1272
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Anno domini mcclxxij mense Augusto inter religiosos uiros fratrem H abbatem de W et eiusdem loci conuentum ex parte una et religiosos uiros fratrem W priorem de N et eiusdem loci conuentum ex altera conuenit uidelicet quod dicti abbas et conuentus de Wardon pro bono pacis concesserunt prefatis priori et conuentui de N decimam totius terre arabilis in Southzeuel quam habent in escambium de domino Gaufrido Gacelyn in cultura que uocatur Wydlescrofte ita quod si dicta terra in parte uel in toto ad dictos monachos redierit duodecim acre predicte terre prius decimales remaneant decimales quatenus in toto uel in parte redierunt residua parte eiusdem terre indecimabili remanente Preterea idem abbas et conuentus concesserunt prenotatis priori et conuentui de N quod decimam duarum acrarum terre arabilis in campo de Rauenesdene in loco qui appellatur Gondridescroft ex parte australi percipiant tantum ratione istius compositionis quas tenent de feodo Willelmi Tuawd Et prefati prior et conuentus de N remiserunt totum clamium suum de decima terre que appellatur Yrehurnedcroft apud grangiam dictorum monachorum de Puttenho inperpetuum insuper idem prior et conuentus renuntiauerunt demandis suis super terris que uocantur Corsedeland apud eandem grangiam inperpetuum Et dicti abbas et conuentus remiserunt clamium suum super communiam cuiusdam crofte clause ante portam de N Et dicti prior et conuentus clamium suum super communiam cuiusdam crofte clause apud molendinum de Risingho simili modo inperpetuum remiserunt Concessum est insuper hunc inde quod omnes alie compositiones precedentes inter dicta monasteria confecte in suo robore maneant et perdurent In cuius rei testimonium []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter