utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00110155

Charter
Charter Number: 00110155
Cartulary Title: Cartulary of Newnham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1228
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Hec est conuentio facta anno gratie mccxxviij inter abbatem et conuentum de Pipewelle possidentes molendina que fuerunt Willelmi Longspey de Bereford cum nouo molendino fullatorio ibi facto in parochia ecclesie eiusdem uille ex una parte et priorem et conuentum de N rectores predicte ecclesie ex alia quod predicti abbas et conuentus soluent predictis priori et conuentui de N nomine decimarum prouenientium de iam dictis molendinis ibi factis uel deinceps faciendis super stagnum ipsorum molendinorum et sitibus ipsorum et baiis eiusdem stagni et piscatione sua et herbagio dicti stangni et mesuagio et clauso et curtillo suo continente decem et septem perticas in longum et sex in latum que pertica habet decem et octo pedes el omnibus aliis prouenientibus et commoditatibus ad predicta molendina et ad predictum stangnum pertinentibus uel pertinere ualentibus singulis annis undecim solidos scilicet ad festum sancti Michelis quinque solidos et sex denarios et ad Pascha quinque solidos et sex denarios sine omni difficultate apud N ita quidem quod predicti abbas et conuentus nulla se poterunt defensione tueri in hac parte quam possint et debeant per ordinariurn loci compelli si opus fuerit ad solutionem loco et tempore suo perfitiendam remotis appellatione priuilegio et alia quacumque exceptione Si autem predicti abbas et conuentus successu temporis terras prata molendina alia uel alias possessiones unde decime debeant prouenire dicte ecclesie iure communi in eadem parochia alibi possederint decimas inde fideliter persoluent ita quod ecclesiam de Bereford seruabunt indempnem saluis prouenientibus nutrimentorum suorum et minutarum decimarum nisi ea alteri in parochia commiserint custodienda seruientes autem predictorum monachorum qui ibi fuerint subiacebunt in omnibus ecclesie de Bereford iure communi Et ut presentis conuentionis rata sit inperpetuum et fida stabilitas eam pars utraque sigillis suis alternatim corroborarunt et ipsam fideliter tenendam promiserunt omni exceptione et iuris remedio totaliter remotis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter