utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00110276

Charter
Charter Number: 00110276
Cartulary Title: Cartulary of Newnham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1185
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm in scaccario Pasche anno regni regis Henrici secundi xxx primo die martis proximo post festum sancti Dunstani coram Ricardo thesaurario domini regis et Huberti Walteri et Hugone de Morewic dapiferi domini regis et Willelmo Rufo et Willelmo Basset et Alano de Furnell et aliis baronibus et fidelibus domini regis qui tunc ibi aderant inter Henricum filium Nigelli et priorem et canonicos de N per Walterum celerarium de N quem idem prior et canonici loco suo posuerunt in curia domini regis ad lucrandum et perdendum de ij uirgatis terre in Gold unde predictus Henricus qui illam terram tenuit posuit se in assisa domini regis et petiit recognitionem uersus prefatos priorem et canonicos an ipse uel predictus prior et canonici maius ius in terra illa haberent scilicet quod predictus prior et canonici concesserunt ipsi Henrico et heredibus suis predictam terram tenend de ipso priore et conuentu hereditarie per seruitium unius marce argenti per annum pro omni seruitio et pro hac concordia dedit predictus Henricus priori et canonicis dimidiam marcam argenti
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter