utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00120190

Charter 00120190
Charter Number: 00120190
Cartulary Title: Cartulary of Carisbrooke Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Taxation
Date: 1257
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ego offitiarius Winton uicario de Caresbroc super petitione decimarum in uilla de Bouecumba ratione taxationis sue uicarie silentium impono et partem aduersam absoluo saluo iure et petitione super taxatione uicarie pro ut sibi de iure uiderit expedire et experiri quantum ad petitionem dimidie portionis oblationum pronuntio dictum priorem debere taxationem super hoc factam obseruare et illos duodecim denarios quos de dimidia portione idem prior subtraxit pronuntio uicario restituendos et quia de decimis ortorum nichil inuenio expresse et nominatim petitum nec quicquam per priorem nominatim subtractum licet pars uicarii requisita fuisset ut nominatim exprimeret res sibi subtractas pronuntio priorem ad restitutionem earum rerum que nominatim nec petite sunt nec probate non teneri salua in omnibus declaratione et interpretatione domini clerici uel sui offitiarii super dubiis articulis sue taxationis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter