utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130001

Charter
Charter Number: 00130001
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1136
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Stephanus rex Anglie archiepiscopo Cantuarie et episcopis abbatibus comitibus iustic et baronibus et omnibus fidelibus suis Anglie salutem Sciatis quia consilio et assensu Willelmi Cantuarie archiepiscopi et sancte romane ecclesie legati et Alexandri Lincolniensis episcopi fundata est quedam abbatia in diocesi episcopi Lincolniensis pretaxati in territorio Messenden in feodo Willelmi de Messend et ibi abbas institutus eo ordinatus est et regulares sub eo canonici degentes secundum consuetudinem matris sue ecclesie de Nemore de pago teresino unde ipsi exeuntes huc uenerunt Omnes itaque illius abbatie possessiones quas predictus Willelmus ei dedit in terris et pratis et nemore et in consuetis uniuersis ita ego illi concedo et regia auctoritate illi ecclesie in perpetuum optinendas confirmo et inconcussas manere statuo sicut idem Willelmus ei dedit et concessit et carta sua confirmauit Et sicut episcopus Lincolniensis hec carte sue attestacione corroborauit suscipio eciam et retineo in proteccione et tutela mea hanc de qua loquimur abbatiam et omnes ipsius possessiones et firmiter precipio ut terre eius et cetera que ad eam pertinent eandem habeant libertatem et quietacionem quam habent cetere abbatie regni mei que libere sunt et quiete tamquam elemosine mee Testibus Alexandro episcopo Lincolniensi et Ricardo cancellario et Roberto de Oilli et Roberto filio Walteri apud Dunestapele
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter