utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130004

Charter
Charter Number: 00130004
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1135 - 1154
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Stephanus rex Anglie episcopo Lincolniensi et iustic et vicecomitibus et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis de Oxenefordschir salutem Sciatis quia concedo et confirmo donacionem illam quam Rogerus de Galz fecit deo et ecclesie Sancte Marie de Messend et canonicis ibidem deo seruientibus de tribus hidis terre quas habebat in Hernicote Quare uolo et firmiter precipio ut predicti canonici terram illam bene et in pace et libere et quiete et honorifice teneant et habeant in bosco et plano in pratis et pascuis et omnibus aliis pertinenciis cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus eidem terre pertinentibus cum quibus prefatus Rogerus vel aliquis antecessorum suorum illam melius et liberius tenuerunt et in perpetuam elemosinam sicut idem Rogerus eis illam dedit et concessit Testibus Roberto de Ver et Wydone filio testis et Walkelino Wisdelou et Roberto de Spineto Apud Londoniam
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter