utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130006

Charter Number: 00130006
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1155 - 1166
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus rex Anglie et dux Normannie et Aquitanie et comes Andegauie archiepiscopis episcopis comitibus baronibus iustic vicecomitibus et omnibus fidelibus suis Anglie salutem Sciatis me concessisse et in perpetuam elemosinam confirmasse deo et Sancte Marie de Messend et canonicis ibidem deo et Sancte Marie seruientibus omnes possessiones et tenuras quas Willelmus de Messend et Hugo heres eius ceterique fideles eis racionabiliter dederunt aut cartis suis confirmauerunt ex dono videlicet Willelmi predicti situm et ambitum ubi abbathia constituta est et ecclesiam eiusdem uille et unam uirgatam terre que eidem ecclesie pertinet Et xxx acras terre de dominico suo et unam particulam prati et totam terram Radulfi presbiteri et duas particulas nemoris secundum quod signa posita sunt et pasnagium suis dominicis porcis Ex dono Willelmi Martel xliiij solidatis terre apud Aldeburch et Esnapis Ex dono Gaufridi de Turuill totam terram de Leia quam Radulfus de Hautona tenuit cum pertinenciis Ex dono Ricardi archidiaconi de Bukingham et ex dono Willelmi de Boklanda terram quam idem archidiaconus tenebat apud Messend cum suis pertinenciis de qua habent cartam domine imperatricis matris mee Ex dono Hugonis de Gornaia et Roberti Manselli terram de Broctun cum pertinenciis Ex dono Manasseris de Dammartin j hidam apud Messend Ex dono Rogeri de Cauz iij hidas apud Hernicotam Ex dono Rogeri de Canuill et Ricardi fratris sui ij hidas apud Godendune Ex dono Symonis de Gerarmolin capellam de Musewell cum pertinenciis Ex dono Giffardi ecclesiam de Kenebell cum pertinenciis et unam uirgatam terre et quoddam masuagium et particulam prati Ex dono Walteri de Bolebec unam uirgatam terre apud Cestresham Ex dono Ricardi de Sifrewast unum molendinum in eadem uilla Ex dono Ansculfi et Hugonis filii eius unam uirgatam terre que fuit Spetric et v solidatas terre quam habuerunt iuxta eam Ex dono Turstini Mantel xviij acras Ex dono Mazeline et Gaufridi filii eius v solid terre Quare uolo et firmiter precipio quod prefati canonici omnes has terras prenominatas teneant bene et in pace libere et quiete et honorifice cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus prefatis terris pertinentibus sicut carte donatorum testantur Testibus Roberto episcopo Lincolniensi Nigello episcopo de Hely Reginaldo comite Cornubie Roberto comite Leirgr Ricardo de Lucy Manasser Biset dapifero Warino filio filio Geroldi camerario Roberto de Dunstanuill Iocelino de Baillol apud Westmuster
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter