utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130025

Charter Number: 00130025
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1150 - 1168
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus dei gracia Lincolniensis episcopus vniuersitati sancte dei ecclesie fidelium tam clericis quam laicis presentibus et futuris salutem et sinceram in Christo dileccionem fratres nostri in domino dileccissimi caritati vestre palam satis esse credimus elemosinas que sacre religionis habitacionibus concesse sunt tanto ampliorem consequi firmitudinem quanto ab auctoritate prelatorum confirmacionis robur acceperint et munimen In quo eciam beneficia largientes attencius possunt esse securi de primo quia uident facultatum suarum bona que deo et ecclesiis offerunt racionis confirmacionis robur acceperint confirmata presidio Necnon et bonorum dissipatores districcioni ultioris se subiacere meminerint si contra ueritatis et canonice assertionis paginam et sanctorum decreta patrum aliquid attemptare presumpserint Ea propter quia nostre diocese ecclesiarum nobis expedit ut diligentem curam exhibeamus regimini earum infirmitati quando contigerit compatientes congratulari debemus utilitati et prouectui inde est quod ecclesiam Sancte Marie de Messendena cum omnibus ad eam adiacentibus tam liberalitate regum quam largicione principum oblacione fidelium et consensu et assensu eorum sub nostra proteccione suscepimus et eorum donaciones ratas habemus et sigilli nostri attestacione et data nobis a deo auctoritate confirmamus et concedimus sicut in priuilegio domini pape propriis nominibus expresse designantur et sicut per cartas donancium beneficiorum donaciones facte intelliguntur et nominatim terram illam de Hernicota quam habent de dono Rogeri de Calz Et unam terram quam habent apud Messend que Hida apellatur de dono et elemosina Manasse[ri] de Dammartin cum omnibus libertatibus et consuetudinibus et pertinenciis que in illis terris per largitores earum concesse sunt deo et Sancte Marie de Messend et fratribus in ea diuino mancipatis obsequio Statuimus eciam ut nulli omnino hominum liceat possessiones eorum temere perturbare aut quibuslibet molestiis fatigare auferre ablatas retinere minuere Si quis uero id attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis dei et nostram se incurrere meminerit Cunctis siquidem prefato loco et fratribus sua Jura obseruantibus gracia et pax domini nostri Ihesu Christi multiplicetur ut et hic fructum bone operacionis percipiant et in aduentu supremi iudicis propiciacionis remedia se habere senciant
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter