utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130031

Charter 00130031
Charter Number: 00130031
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Chirograph
Date: 1235 - 1249
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod in presentia domini Roberti Lincolniensis episcopi ita conuenit inter dominam Iohannam de Saunford filiam Hugonis de Noers iunioris ex parte una et conuentum de Messenden ex altera uidelicet quod cum abbates de Messenden decesserint uel ab administracione sua sponte uel inuiti fuerint ammoti predicta patrona et heredes sui usque ad confirmacionem electi habebunt seruientem suum in abbathia predicta commorantem rerum predicti conuentus infra ambitum abathie uice patroni custodem ad conseruandum et congregandum nequaquam ad dispergendum uel alienandum Omnes autem liberi seruientes aliquod officium in abbathia predicta habentes iurabunt coram priore domus predicte et coram predicto custode quod officia sibi commissa fideliter procurabunt ad opus predicti conuentus et ecclesie de Messenden Et quod fideles erunt eiusdem loci patrono seu patrone dum uacans fuerit abbathia Si autem predictus custos aliquem de seruientibus predictis compererit esse dilapidatorem rerum monasterii uel alias inutilem monasterio memorato hoc ipsum domino priori et ceteribus maioribus domus predicte curabit intimare Et tunc si seruiens dictorum canonicorum ab officio sibi commisso fuerit ammouendus de consilio et assensu domus predicte per predictum custodem ab officio suo deponetur et alius ydoneus loco eius de consensu predictorum substituetur Cum autem in predicta domo fuerit abbas eligendus prefati canonici petent a patrono uel patrona loci licenciam eligendi et electum suum presentabunt eidem secundum consuetudinem regni Cum autem electus in abbatem predicte domus confirmacionis beneficium fuerit assecutus totum predictum officium predicti custodis penitus expirabit Ut autem hec conuencio perpetuo stabilitatis robur optineat predicta Iohanna in sua uiduitate et ligia potestate pro se et pro heredibus suis et predicti canonici pro se et successoribus suis eandem conuencionem presenti scripto in modum cyrographi confecto et sigillis eidem alternatim appositis confirmauerunt Hiis testibus magistro Roberto de Cadenei tunc officiali predicti domini Roberti Lincolniensis episcopi domino Hugone Grandin magistro Roberto de Stanford []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter