utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130032

Charter
Charter Number: 00130032
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1190 - 1208
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit [] quod hec est finalis concordia facta inter abbatem et canonicos de Messenden et Hugonem de Nuiers filium Willelmi de Nuiers scilicet quod abbas et canonici ei remiserunt et quietum clamauerunt totum clamium quod emouerant de husbote et de heybote et de pasnagio quod clamabant in bosco predicti Hugonis habere et de uirgata terre que fuit Arnulphi presbiteri et de terra quam Robertus del Broch de predicto Hugone tenuit que dicitur la Rudinge Et [propter hoc] predictus Hugo de Nuiers dedit et concessit in perpetuam et liberam et puram elemosinam prefatis canonicis totam terram quam Willelmus Coch tenuit inter boscum predicti Hugonis uersus Piterleiam et boscum eorum quod dicitur Kokkes Wude et xij acras terre et vij perticulas mensuratas cum pertica xij pedum cum toto bosco qui super terram illam est ad North terre eorum de Piterleya sicut signata est et diuisa et quamdam partem terre que est ante terram que fuit Radulphi presbiteri que solebat reddere vj denarios Et canonici debent habere [in perpetuum] uiam ad quadrigas suas per medium boscum predicti Hugonis de abbatia de Messenden usque ad grangiam eorum de Hanora per uiam que est inter domum Helye et domum Hardingi forestarii Habebunt eciam prefati canonici omnes boscos suos quos habent de feodo prefati Hugonis liberos et quietos de communione predicti Hugonis et hominum suorum ad usus suos proprios et eorum quos uoluerint Ut autem hec conuencio firma et stabilis permaneat prefatus Hugo de Nuiers propria manu sua affidauit se eam fideliter et absque omnia fraude obseruaturum Et abbas de Messenden fecit affidare pro se et pro conuentu suo quod prefatam conuencionem fideliter obseruabunt Testibus Henrico de Pinkeni Anculpho de Pinkeni Roberto de Broch Radulpho de Wedon Ricardo de Kenebell
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter