utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130034

Charter
Charter Number: 00130034
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1161
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Notum sit [] quod ego Hugo de Nuiers et Willelmus filius meus et heres meus communi consilio et pari consensu concessimus et dedimus ecclesie Sancte Marie de Messenden et canonicis in perpetuam elemosinam uirgatam terre de Piterleia quam Leuenadus faber tenuit cum incremento quod feci de nemore meo eidem uirgate terre quando primum illam dedi canonicis secundum signa que feci fieri per ipsum nemus Hanc uirgatam terre cum suo incremento optulimus super altare per buxeam uirgam ego et predictus filius meus Anno dominice incarnationis mclxj die ascentionis nominatim pro decima quam concessi eis post obitum patris mei scilicet denariorum de censu meo de Messenden liberam et quietam ab omni seruitio et consuetudine et exactione que solent fieri ad opus regis siue comitis siue nostrum prepositum Testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter