utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130040

Charter
Charter Number: 00130040
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1097 - 1164
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes homines mei quod ego Walterus Giffardus comes do et gratanter concedo Miloni filio Willelmi de Messendena et ecclesie eiusdem uille totam decimam de eadem uilla in elemosina et concedo ei eciam dimidiam hidam terre solutam et quietam ab omni consuetudine et seruicio et de escoto et unum essart quinque solidos reddentem quem ipse Willelmus dedit filio suo et ecclesie et pasturam ad decem boues cum bobus suis et boscum ad hospitandum et ad ignem faciendum Et ex hoc testes sunt qui huic dono presentes affuerunt Agnes scilicet mater mea Hugo Robertus Alueredus capellani mei Ioscelinus Truncasolium Gillebertus de Hotot Walterius de Maiseio Helias de Longolio Walterius Pipard Iohannes de Herocort Goilfridus Bennenghel Radulfus Buflo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter