utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130042

Charter
Charter Number: 00130042
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1234 - 1249
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iohanna de Sanford quondam uxor Hugonis de Sanford in libera uiduitate et ligia dotestate mea dedi et concessi et presenti carta confirmaui Ypolito de Noers et heredibus suis uel quibuscumque dare uel assignare uoluerit siue uiris religiosis siue aliis redditum uiginti solidorum annuatim percipiendorum de illis duabus uirgatis terre quas Willelmus Ieseberd et Galfridus Cuggel tenuerunt in uilla de Messend Et predictus Ypolitus uel heredes sui uel sui assignati predictum redditum percipient ad duos anni terminos scilicet ad festum Sancte Marie in Marcio decem solidos Et ad festum Sancti Michaelis decem solidos Et dedi predicto Ypolito et heredibus suis uel quibus predictum redditum assignauerit plenam potestatem predictum feodum distringendi per namia et omnibus aliis modis quibus ego predictum feodum distringere potui donec predicti uiginti solidi dicto Ypolito uel heredibus suis uel suis assignatis plene persoluantur Predictus autem Ypolitus et heredes sui uel sui assignati de predicta terra nichil [] amplius exigent quam predictos uiginti solidos Et ego [] Pro hac autem donacione et concessione et carte confirmacione predictus Ypolitus pro se et pro heredibus suis in perpetuum quietum clamauit michi et heredibus meis totum ius suum et clamium de terra de Dena et de Chiltestune et omne ius quod illi et heredibus suis in eisdem et in omnibus aliis terris ex parte Ysabel matris sue possit contingere Et ut hec mea donacio et concessio et carte confirmacio perpetue stabilitatis robur optineat presens scriptum sigilli mei apposicione roboraui Hiis testibus Radulpho de Wedune Alexandro de Hamdene Rogero Wymberuile Rogero de Messenden Waltero Mantel Ricardo de Belindene Rogero de Estwik Petro de Kunebelle et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter