utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130043

Charter
Charter Number: 00130043
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1212 - 1234
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iohanna uxor Hugonis de Sanford dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Ypolito de Noers et heredibus suis uel cui assignare uoluerit uiginti solidos annuatim percipiendos de illis duabus uirgatis terre quas Willelmus Ieseberd et Galfridus Cugel tenuerunt in Messend duobus terminis anni scilicet ad festum Sancte Marie in Marcio decem solidos et ad festum Sancti Michaelis decem solidos Et dedi plenam potestatem predicto Ypolito et heredibus suis uel cui eam assignare uoluerit ad distringendum predictum feodum per namia et omnibus aliis modis quibus ego illud possum distringere donec predicti uiginti solidi illi et heredibus suis uel ubi assignauerit plene persoluantur Et dictus Ypolitus uel heredes sui de predicta terra nichil amplius exigent nisi predictos uiginti solidos Et sciendum quod concessi ut assignet dictos uiginti solidos siue domui religiose siue aliis ubi uoluerit Et ego [] Pro hac autem donacione dictus Ypolitus et heredes sui quietum clamauerunt michi et heredibus meis totum ius suum de terra de Dene et de Childestona cum omnibus pertinenciis suis Et ius illi posset in aliis terris contingere ex parte Ysabelle matris sue Hiis testibus Martino abbate de Messendene Adam Marescallo Henrico de Braybroc Rogero de Stanford Roberto Basset Matheo Brond magistro Henrico de Berkhamsted Henrico de Stokka et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter