utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130045

Charter
Charter Number: 00130045
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1234 - 1252
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iohanna de Sanford in libera et uiduali potestate mea post obitum Hugonis de Sanford quondam uiri mei dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Iuliane filie Hugonis Jam dicti camerarie mee illam dimidiam virgatam terre cum pertinenciis quam Willelmus del Erde aliquando tenuit in Messend pro homagio et seruicio suo Habendum et tenendum dictam terram de me et heredibus meis dicte Iuliane et heredibus suis uel cuicumque dare uendere uel assignare uoluerit in domum religionis et alibi libere et quiete hereditarie Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis unum par cirotecarum albarum uel unum denarium ad natale domini pro omni seruicio consuetudine et exaccione seculari saluo forinseco seruicio quantum pertinet ad tantam terram [quam] habebam de eodem feudo in eadem uilla Et ego Iohanna et heredes mei [] Et ad maiorem securitatem hanc presentem cartam sigillo meo roboraui Hiis testibus domino Thoma de Aldham domino Roberto Brand domino Alexandro de Hamdene Rogero de Estwik Rogero de Wymberuile Waltero Scissore de Lond Roberto clerico de Kyngeshulle et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter