utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130046

Charter
Charter Number: 00130046
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1234 - 1252
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iohanna de Sanford dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Iuliane camerarie mee que fuit filia Hugonis de Sanford quondam uiri mei pro homagio et seruicio suo illud assartum cum pertinenciis quod est inter terram que fuit Merevin et terram Leuenad in Messend Quod assartum Thomas filius Nicholai de Kyngeshulle per cartam suam michi relaxauit Habendum et tenendum dicte Iuliane et heredibus suis dictum assartum cum pertinenciis de me et heredibus meis libere et quiete Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis duos solidos ad festum Sancte Marie in Marcio xij denarios ad festum Sancti Michaelis xij denarios pro omni seruicio consuetudine et demando Saluo forinseco quantum pertinet ad tantam terram de eodem feodo in eadem uilla Et ego [] Ad maiorem securitatem huic presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus domino Ada de Perinton domino Thoma de Aldham domino Roberto Brand Rogero de Wymberuile Rogero de Estwik Ypolito de Noers Radulfo de Aldham Gilberto fratre eius Roberto clerico de Kyngeshulle Et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter