utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130049

Charter
Charter Number: 00130049
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1268 - 1280
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Gardiner et heredes mei debemus annuatim reddere abbati et conuentui de Messend pro quadam terra cum pertinenciis quam habuerunt de dono domine Iohanne de Sanford quinque solidos argenti ad duos terminos Scilicet medietatem ad festum beati Iohannis Baptiste Et aliam medietatem ad festum beati Thome apostoli et eundem redditum ad eosdem terminos faciemus apud Messend deputari et predictis canonicis ibidem persolui Et ego predictus Willelmus pro me et pro heredibus meis dedi et concessi et presenti carta mea confirmaui predictis abbati et conuentui plenam potestatem distringendi predictam terram uel alias terras meas ubicumque fuerint ad uoluntatem predictorum canonicorum per quicquid inventum fuerit super easdem terras et ducendi predictam districcionem usque ad Messend et tenendi eam usque ad plenam predicti redditus solucionem sine contradiccione et inpedimento que per me uel per heredes uel assignatos meos uel per dominum regem siue per uicecomitem vel alios officiales seu balliuos fieri possunt Et hec predicta districcio facienda est quociens aliquis de predictis terminis preterierit insolutus Et ego pro me et pro heredibus meis in omnibus predictis renuncio omni iuris auxilio canonici et ciuilis per quod predicta possunt aliquatenus inpediri uel differri Et ut hec mea concessio et carte confirmacio perpetue firmitatis robur optineat presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Iohanne de Wedon domino Roberto Mantel domino Hugone de Messend Hugone filio Petri seruientis Stephano de Wicumbe clerico Iohanne Marcade Roberto Strange Et aliis multis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter