utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130051

Charter
Charter Number: 00130051
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1234 - 1252
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego domina Iohanna de Sanford in ligia et uiduali potestate mea dedi et concessi ac quietum clamaui et presenti carta mea confirmaui deo et ecclesie beate Marie de Messend et canonicis ibidem deo seruientibus in liberam et puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee Walterum filium Cecilie de Messend et totum seruicium suum et omnem sequelam ab eodem Waltero descendentem in perpetuum Ita scilicet quod nec ego Iohanna aut heredes mei aliquod ius uel clamium in predicto Waltero uel in toto seruicio suo et sequela sua de cetero poterimus uendicare Pro hac autem donacione et quieta clamancia et presentis carte warantia predicti canonici dederunt michi unam marcam argenti Et in huius rei testimonium et confirmacionem presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Rogero de Wymberuile Ypolito de Noers Willelmo de Horwude Waltero Parkere Ricardo le Waleis Simone de Lond Symone de Borstalle et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter