utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130055

Charter
Charter Number: 00130055
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Obligation
Date: 1279
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Uniuersis Christi fidelibus ad quos presentes littere peruenerint ego Iohannes le franceis capellanus salutem in domino sempiternam Nouerit uniuersitas uestra me teneri et tenore presentis firmiter obligari domino Hugone de Plessies militi et domino de Messend quod nec ego nec aliquis per me uel propter me predictum dominum Hugonem heredes uel assignatos suos de cetero inplacitabimus uexabimus aut inquietabimus ratione alicuius iuris uel clamii quod aliquo tempore habui in quodam mesuagio cum pertinentiis in magna Messend ex hereditate patris mei Quod quidem mesuagium cum omnibus suis pertinentiis iure et clamio quod in eodem habui uel habere potui deo et ecclesie beate Marie de Messend et canonicis ibidem deo seruientibus dedi et incartaui Et idem dominus Hugo de Plessiz illud donum et feoffamentum meum eisdem canonicis et eorum successoribus omnino concessit ratificauit et quietum clamauit In cuius rei testimonium presentibus sigillum meum apposui Data apud Messend xiij die Aprilis anno regni regis Edwardi septimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter