utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130060

Charter 00130060
Charter Number: 00130060
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation, Grant
Date: 1263 - 1265
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Hugo de Plessetis filius et heres domini Iohannis de Plessetis quondam comitis Warewik concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et ecclesie Sancte Marie de Messend et canonicis ibidem deo seruientibus in liberam puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee dicti patris mei antecessorum et successorum meorum illam uirgatam terre quam pater meus eis dedit in uilla de Messend illam scilicet quam Gilbertus Mone et Agnes uxor sua de dicto patre meo tenuerunt in eadem uilla cum omnibus pertinenciis [] Et predictam Agnetem cum tota sequela sua de predicto Gilberto uiro suo procreata Et preterea dedi de dono meo concessi et hac presenti carta mea confirmaui dictis canonicis Alanum filium predicti Gilberti Mone cum tota sequela sua in liberam puram et perpetuam elemosinam Habendam et tenendam predictam terram dictis canonicis prout in carta feoffamenti quam de dicto patre meo habent plenius testatur Et predictum Alanum cum tota sequela sua de me et heredibus meis uel assignatis quibuscumque libere et quiete ab omnibus seruiciis consuetudinibus et exaccionibus secularibus Et ego [] Hiis testibus Waltero de Wiltone tunc senescallo meo Willelmo de Draycote Rogero le porter Nicholao de Letton Iohanne Markeday Thoma del Erde Hugone le seriant Et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter