utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130062

Charter Number: 00130062
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1133 - 1147
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Willelmus de Bochalanda dedi et concessi pro animabus patris et matris et uxoris mee et pro salute mea et filii mei deo et ecclesie Sancte Marie de Messend et canonicis ibidem deo seruientibus unam hidam terre quam Ricardus archidiaconus de Bukyngeham habuit et tenuit apud Messend Et in planis apud Missewellam dimidiam hidam Et in burgo de Berkhamsted duas acras terre que omnia ad prefatam hidam pertinent cum omnibus aliis ad eandem terram pertinentibus et que cum illa tenuisse scitur Ricardus archidiaconus aut ante eum Ricardus vicecomes de Bukyngham de eadem tenedura in agris cultis in pratis in boscis in pasturis in uiis et semitis Hanc supradictam terram cum omnibus que ad eam pertinent do et confirmo prefate ecclesie in perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seruicio et consuetudine et inquietudine Notum sit eciam omnibus quod hanc elemosinam fide firmaui propria manu concedendam et conseruandam ab heredibus meis quam si conseruauerint benediccionem dei et quam pater potest dare filiis consequantur Et si eam disturbauerint aut diminuerint aut a prefata ecclesia aliquo modo alienauerint malediccionem dei et patris pro benediccione recipiant nisi cito resipuerint et ad satisfaccionem euenerint amen Testibus B episcopo de Sancto Dauid et Roberto de Lincol et Nigello de Broc
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter