utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130066

Charter
Charter Number: 00130066
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1160 - 1183
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Robertus Mantel dedi et concessi in perpetuam elemosinam deo et ecclesie Sancte Marie de Messend et canonicis ibidem deo seruientibus illud spacium terre quam pater meus Turstanus eis dedit in perpetuam possessionem secundum quod signa lapidum monstrant que iacet inter hidam Hunfridi et dominium meum Et extenditur usque ad uiam in longum ex parte occidentali et ex parte orientali usque ad arborem que dicitur Lund appeldure Hanc prenominatam terram dedi eis et carta mea confirmaui liberam et quietam ab omni seruicio et consuetudine et exaccione cum omnibus libertatibus quas pater meus eis dedit et carta sua confirmauit Preterea concessi eis et carta mea confirmaui quantum ad me pertinet et ad heredes meos ut stabilis sit perambulatio et diuisio communis nemoris sicut Raueningus de Messendena perambulauit et postea homines canonicorum et homines mei nostro communi assensu perambulauerunt Et ut amodo ab illa diuisione usque ad nemus quod habent in elemosina de feudo Hugonis de Noers habeant et teneant in perpetuum Hiis testibus Adam de Ille Ernaldo del Ille fratre suo Nigello de Burtune Willelmo filio Gilberti de Keneb Ricardo de Keneb Rogero clerico de Messend Iohanne de Wedona Willelmo de Hureuilla Ernaldo de Bosco Iohanne filio de Raueningi de Messend Gilberto filio presbiteri Symone Lestrange
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter