utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130070

Charter Number: 00130070
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation, Grant
Date: 1150 - 1178
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Manassir de Dommartin et Galiena sponsa eius omnibus hominibus suis et amicis salutem Sciatis nos et Bartholomeum filium nostrum et heredem et Odonem et Hamonem et Willelmum filios nostros cum ceteris filiis nostris concessisse et presenti scripto nostro cum sigillo nostro confirmasse canonicis ecclesie beate Marie de Messend teneuram quam ipsi tenent de Thoma et de Mabilia sponsa sua et de heredibus Mabilie scilicet Hydam que est apud Messenden de feodo nostro que predictis canonicis ab illis coram nobis et subsequentibus testibus concessa est in perpetuum hereditarie tenenda libere et quiete Reddendo eis annuatim xx solidos pro omnibus seruiciis decem scilicet solidos infra octabas Pasche et reliquos decem infra octabas festi Sancti Michaelis Sciendum eciam est quod seruicium quarte partis unius militis quod nobis de predicta tenura a prefata Mabillia et a suis antecessoribus debebatur a nobis constitutum est et concessum hereditarie supradicto Thome et Mabillie et heredibus Mabillie pro quinta parte seruicii militis proclamandis et dimittendis ecclesie predicte quitis et liberis in perpetuum illis decem solidis qui cum prenominatis xx solidis de supradicta Hida reddi solebant Illos enim qui reddi annuatim solebant x solidos supradicte ecclesie pro salute animarum nostrarum et animarum antecessorum nostrorum et successorum in perpetuam elemosinam damus et concedimus Notum eciam fieri uolumus quod si prefatus Thomas vel ipsa Mabillia vel aliquis de heredibus Mabillie pactum tenere nollet et se retrahere uellet ab eo quod de dicta prenominata Hida factum est coram nobis cum Petro abbate et ecclesia sua Messend nos feodum illud salua tenura canonicorum in manus nostras saysiremus donec se emendant erga ecclesiam Hiis testibus magistro Hamone cancellario ecclesie Nicol Alberico de Dommartin Willelmo de Dommartin Alano de Dommartin Roberto de Valoniis Graalen de Taneia Willelmo Torel Willelmo de Gornaio Nicholao decano Roberto filio Roberti Willelmo filio Willelmi Hugone de Hou Raueningo de Messendene Reynaldo filio suo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter