utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130074

Charter
Charter Number: 00130074
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1219 - 1220
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Hamo le Petteuin de Henningfeld assensu et consilio Willelmi filii mei et heredis mei presenti carta remisi et quietos clamaui a me et heredibus meis in perpetuum canonicis de Messend decem solidos annuos scilicet medietatem viginti solidorum quos michi annuatim reddere consueuerant de quadam terra in Messend que Hida apellatur sicut carta mea quam de me habent de eadem terra testatur quos scilicet decem solidos in puram et perpetuam elemosinam monachis de Colecestria annuatim de predictis canonicis percipiendos concessi Saluis michi et heredibus meis decem solidis residuis ad terminos antiquitus inter nos constitutos reddendis Scilicet quinque solidos ad Pascha floridum et quinque solidos ad festum Sancti Michelis Et ego predictus Hamo et heredes mei predictam quietam clamationem et remissionem warantizabimus prefatis canonicis contra omnes homines et feminas Ut autem hoc firmum sit et stabile presens scriptum presenti sigillo meo secundo signaui cum aliud sigillum meum de quo predictam cartam signaui amiserim Hiis testibus Radulfo de Wedon Radulfo filio eius Willelmo de Blakewelle Matheo Brond Iacobo de la Penna Ricardo de Belind Elia de la Duna Sahero Bataile Rogero de Henningefeld Willelmo filio eius Iohanne Peuerel Et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter