Charter Document - 00130076
Charter Number: 00130076
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1147 - 1158
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1147 - 1158
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Robertus dei gratia ecclesie Lincol episcopus omnibus fidelibus sancte dei ecclesie perpetuam salutem Notum sit omnibus quod Gwalterus de Broc et filius eius Robertus ecclesie Sancte Marie de Messend et canonicis ibidem deo seruientibus in perpetuam elemosinam per manum nostram dimiserunt et quietam a se et a suis successoribus proclamauerunt calumpniam et ius hereditarium quod habere sibi uidebantur in terra apud Messend que nominatim Hyda appellatur quam scilicet Hunfridus frater eiusdem Gwalteri ante canonicos tenuit et eis liberam et quietam dimisit Testibus Rogero de Ameri cantore ecclesie Lincolliensis Hugone Barre archidiacono Leircestrie Roberto Foliot magistro Radulfo de Chadomo Willelmo de Siffrewast Gilberto filio Radulphi Hunfrido de Hyda fratre ipsius Walteri