Charter Document - 00130078
Charter Number: 00130078
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1250 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1250 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Helyas de Wymberuile concessi remisi et quietum clamaui pro me et heredibus et assignatis meis domino abbati et conuentui de Messend et eorum successoribus totam terram illam que uocatur Pariscroft in parochia de magna Messend apud la Sihtre quam Walterus faber de me tenuit cum toto iure quod habui uel habere potui Ita quod nec ego Helias nec heredes nec assignati mei nec aliquis per nos uel pro nobis aliquid iuris vel clamii decetero in predicto tenemento in perpetuum poterimus exigere uel uendicare Pro qua autem remissione et quieta clamacione dederunt michi abbas et conuentus duodecim denarios pre manibus Et ad maiorem huius rei securitatem huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Alexandro de Hamdene Rogero de Astwik Thoma de Erda Hugone filio Petri seruientis Iohanne Markade Radulfo de Porta Stephano de Wicumbe clerico Et aliis multis