utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130079

Charter
Charter Number: 00130079
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1175 - 1206
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Willelmus de Kenebella dedi et concessi et presenti carta mea confirmaui deo et ecclesie Sancte Marie de Messend et canonicis ibidem deo seruientibus in liberam et perpetuam elemosinam totam terram quam Willelmus le Sire de me tenuit in Messend et ipsum Willelmum et uxorem suam cum tota progenie sua Et totam terram quam Radulphus de Piterleia et Radulphus albus et Warinus tegulator et Willelmus Godsweni de me tenuerunt in eadem uilla cum omnibus pertinenciis suis ad tenendam de me et heredibus meis libere et quiete Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis octo denarios scilicet iiij denarios ad festum Sancte Marie in Marcio et quatuor denarios ad festum Sancti Michaelis pro omnibus seruiciis et consuetudinibus et exaccionibus Et ego [] Testibus Waltero de Hurtwella Elya de Wymberuilla Reginaldo de Hamden Ricardo de la Duna et Helia filio eius Waltero Parcere Hugone de Chaufunta Willelmo de Breuilla Gilberto de la Wika Et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter