utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130087

Charter
Charter Number: 00130087
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1219 - 1236
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ita conuenit inter dominum Martinum abbatem de Messend et eiusdem loci conuentum ex una parte et Robertum de Ciltra ex altera Scilicet quod dictus Robertus resignauit et quietum clamauit domui de Messend totam terram quam tenebat de predicta domo in Messend cum omnibus pertinenciis suis de se et heredibus suis in perpetuum Pro hac autem resignacione et quieta clamancia dicti abbas et conuentus assignauit eidem Roberto septem acras terre sue in Hernicote in Smartesham sicut diuise proportant Habendas et tenendas sibi terminum in uita sua sine aliquo clamio suorum post mortem ipsius Roberti Reddendo inde annuatim predicte domui de Messend viginti octo denarios ad duos terminos Scilicet ad festum Sancte Marie in Marcio xiiij denarios et ad festum Sancti Michaelis xiiij denarios pro omnibus seruiciis Et in huius rei testimonium presenti scripto in modum cyrographi confecto partes signa sua apposuerunt Hiis testibus Galfrido priore Radulpho de Berkhamsted Adam de Aillesbu Philippo de Redburne Iohanne de Lond canonicis de Messend Reginaldo filio Willelmi filii Ranneri Gaulfrido de Hernicote Petro le fraunkeleyn Ricardo filio Mangtild Nicholao de Hernicote Et pluribus aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter