utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130090

Charter
Charter Number: 00130090
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1240 - 1258
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus abbas de Messend et eiusdem loci conuentus dedimus et concessimus et hac presenti carta nostra confirmauimus Iohanni de Kenebella filio Hugonis de Kenebell pro homagio et seruicio suo unum mesuagium in magna Messend cum una acra terre eidem mesuagio adiacente que Herebertus le Druie de nobis aliquando tenuit habendum et tenendum sibi et heredibus suis de nobis et successoribus nostris libere quiete integre pacifice et iure hereditario cum omnibus pertinenciis suis reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris ipse et heredes sui unam libram cimini ad Pascha pro omni seruicio seculari consuetudine exaccione et demanda que de terra exigi possunt saluis nobis et successoribus nostris duabus sectis curie annuis tamen Una uidelicet ad proximam curiam nostram post festum Sancti Michaelis et alia post Pascha ad Hokkeday Nos uero dicti abbas et conuentus [] Et ad maiorem securitatem presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Testibus domino Alexandro de Roberto filio Nigelli Andrea Crok Galfrido Croc Petro le seriaunt Iohanne Markeday Et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter