utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00130095

Charter Number: 00130095
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation, Grant
Date: 1240 - 1268
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus filius Iohannis de Westhalle de Kenebelle concessi et confirmaui Reginaldo clerico de Risebergh domum [recte donum] patris mei dicti Iohannis de medietate curtilagii sui et de terra arabili adiacente que iacet proxima uie regie que ducit de Messend uersus Honore in longitudine cum metis et diuisis sicut in carta feoffamenti continetur Habendum et tenendum sibi et heredibus suis et suis assignatis et eorum heredibus libere quiete bene et in pace in feodo et hereditate sine calumpnia mei uel heredum meorum Reddendo redditum quem carta principalis ostendit et termino distincto dicto Iohanni et heredibus et assignatis suis Pro qua autem concessione et confirmacione dedit michi dictus Reginaldus clericus xij denarios legalis monete Et ut [] Hiis testibus Thoma de Erda Hugone filio Petri seruientis Iohanne Marcade Willelmo le Mercer Rogero Scot Stephano clerico et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter